Magnificat


Magnificat anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae,
ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum Nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies,
timentibus ejum.
Fecit potentiam, in brachio suo.
Dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis.
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros.
Abraham et semini ejus in saecula.
Gloria patri, et filio, et spiritui sancto,
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum.
Amen.















https://www.musicanet.org