Eben  Medicamina sempiterna (Ewige Kosmetik)
1. De facie formosa; 2. De arte faciem colorandi;
3. De crinibus; 4. De pulchritudine sempiterna

1. Ordior a cultu; cultis bene
Liber ab uvis provenit,
ordior a cultu,
a culto stat seges alta solo.

Oridor a cultu.
Forma dei munus,
forma quota quaeque superbit.
Pars vestrum tali
munere magna caret,
magna pars tali
munere magna pars caret.

Cura dabit faciem,
facies neclecta peribit,
Idaliae similis,
sit licet illa deae.

Vidi quae gelida
madefacta papavera
lympha contereret,
teneris genis inlineret.
Forma dei munus

2. Discite quae faciem
commendet cura,
puellae, et quo sit vobis
cura tuenda modo,

Scitis et inducta candorem
quaerere creta,
sanguine vero quae non rubet, arte rubet.

Arte supercilii
confinia nuda repletis,
parvaque sinceras
velat aluta genas.
Arte repletis, arte signate,
arte rubet

Nec pudor est oculos,
tenui signare favilla
vel prope te nato,
lucide Cydne, croco.
Discite quae faciem .....

Non tamen expositas mensa
deprendat amator pyxides,
ars faciem dissimulata iuvat.
Tu quoque dum coleris
nos te dormire putemus,
aptius a summa
manu conspiciere.

Cur mihi nota tuo
causast candoris in ore?
Claude forem thalami!
Quid rude prodis opus?
Discite quae faciem ....

3. Munditis capimur:
non sint sine lege capilli;
admotae formam dantque
negantque manus.

Nec genus ornatus unumst:
quod quamque decebit
elegat et speculum
consulat ante suum.

Huic decet inflatos
laxe iacuisse capillos,
illa sit adstrictis
impedienda comis.
Exiguum summa nodum
sibi fronte reliqui,
ut pateant aures,
ora rotunda volunt.

Hanc placet ornari
testudine Cyllenea,
sustineat similes
fluctibus illa sinus,

Et neclecta
coma decet multas
saepe iacere
hesternam credas,
illa repexa modost.

Femina canitiem Germanis
in ficit herbis,
melior vero quaeritur arte color.

Femina procedit densissima
crinibus emptis.
Nec mihi positur
numero conprendere fas est,
adicit ornatus proxima
quaeque dies.

4. Prima sit in vobis
morum tutella, puellae:
Ingenio facies
conciliante placet.

Certus amor morum est,
formam populabitur aetas,
et placitus vultus
aratus erit.
Tempus erit,
quo os speculum vidisse pigebit.
Tempus erit,
et veniet rugis
altera causa dolor.
Tempus erit.

Prima sit in vobis ...
Suficiet longum probitas
perdurat in aevum,
perque suos annos hinc
bene pendet amor.

https://www.musicanet.org