m

|

u

|

s

|

i

|

c

|

a

|

Laudate pueri, Dominum
- Motette, Psalm 112

Laudate pueri Dominum:
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum,
ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu
usque ad occasum,
laudabile nomen Domini.

Excelsus super
omnes gentes Dominus,
et super caelos gloria ejus.
Quis sicut Deus noster,
qui in altis habitat,
et humilia respicit
in caelo et in terra?

Suscitans a terra inopem,
et de stercore
erigens pauperem:
Ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.