Concerto per la beata Vergine
Quem terra - Inviolata - O gloriosa


QUEM terra, pontus, aethera
colunt, adorant, praedicant,
trinam regentem machinam
claustrum Mariae baiulat.
Cui Luna, Sol, et omnia
deserviunt per tempora,
perfusa caeli gratia,
gestant Puellae viscera.
Beata Mater, munere,
cuius supernus Artifex,
mundum pugillo continens,
ventris sub arca clausus est.
Beata caeli nuntio,
fecunda Sancto Spiritu,
desideratus Gentibus,
cuius per alvum fusus est.
Iesu, Tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre, et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.

 


INVIOLATA, integra, et casta es Maria,
quae es effecta fulgida caeli porta.
O Mater alma Christi carissima,
suscipe pia laudum praeconia.
Te nunc flagitant devota corda et ora,
nostra ut pura pectora sint et corpora.
Tu per precata dulcisona,
nobis concedas veniam per saecula.
O benigna! O Regina! O Maria,
quae sola inviolata permansisti.

 


O GLORIOSA domina
excelsa super sidera,
qui te creavit provide,
lactas sacrato ubere.
Quod Eva tristis abstulit,
tu reddis almo germine;
intrent ut astra flebiles,
sternis benigna semitam.
Tu regis alti ianua
et porta lucis fulgida;
vitam datam per Virginem,
gentes redemptae, plaudite.
Patri sit Paraclito
tuoque Nato gloria,
qui veste te mirabili
circumdederunt gratiae. Amen.


 


https://www.musicanet.org